monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 26, 6. <<<     >>> 8.

7.

1 Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione (Exod. XII, 3).
2 Septem dierum purgatio secundum Legem (Levit. XII, 2), quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiavit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Evangelii testificatione signatur (Luc. XXIV, 7); quia tertio die Dominus resurrexit.
3 Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est.
4 Praecedit poenitentia, sequitur gratia.
5 Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere.
6 Ideo typum Legis accipiens Ioannes baptizavit in poenitentiam, Christus ad gratiam (Matth. III, 11).